Opus Dei. Boletín RomanaBoletín de la Prelatura de la Santa Cruz y Opus Dei

english
| español | français | italiano    
Si desea leer la versión completa de Romana,    
puede suscribirse a la edición en papel    
EditorialSanta SedePreladoSobre el fundador del Opus DeiBeato ÁlvaroNoticiasIniciativasIn PaceEstudio
Inicio - Mapa del web | Suscripciones - Búsqueda Servicio de noticias


29 • Julio - Diciembre 1999 • Pág. 223
 
 
 
 •  Del Prelado
 

Algunos decretos

Decreto del 8-XII-1999 sobre el Jubileo en la Iglesia Prelaticia de Santa María de la Paz:


Nos Dr. D. XAVERIUS ECHEVARRÍA
Dei et Apostolicæ Sedis gratia Prælatus
Sanctæ Crucis et Operis Dei


D E C R E T U M

Assidua meditatione verborum a Romano Pontifice Ioanne Paulo II in Litt. Ap. Tertio millennio adveniente scriptorum, parare nos sategimus ad rite celebrandum Iubilaeum, iam prope impendens, quod in «novam in gratiae missionisque aetatem introducit Ecclesiam totam» (Bulla Incarnationis mysterium, n. 3), quodque ab universis hominibus mulieribusque postulat ex imo animo conversionem et paenitentiam, ut, renovata fide, responsabilitatem suscipiant, qua debent «lucem veram Christum Dominum in mundum inferre» (ibid., n. 2).
Eodem spiritu fidei ac pietatis, una cum Romano Pontifice universaque Dei Ecclesia, vos hortor ut vehementer vivatis magnum hoc Iubilaeum anni bismillesimi, cuius initium Romanus Pontifex faciet in nocte Nativitatis Domini per aperitionem Portae sanctae in Basilica Petriana in Urbe Vaticana.

Perspectis iis, quae praescribuntur in Decreto lato a Sacra Paenitentiaria, die 29 nov. 1998


STATUO

1. Praelaturae fidelibus communicetur, ipsos posse indulgentiam iubilarem obtinere in ecclesia Sanctae Mariae de Pace —a Romano Pontifice Ioanne Paulo II in ecclesiam praelatitiam erecta (cfr. Const. Ap. Ut sit, 28 nov. 1982, n. VII)—, persolutis operibus et recitatis orationibus in recensito Decreto Sacrae Paenitentiariae praescriptis.

2. Attento titulo huius ecclesiae Sanctae Mariae de Pace dicatae, rogo insuper ut, recitatione antiphonae Salve Regina, arcta in coniunctione cum Romani Pontificis precibus, intercessio invocetur Beatae Virginis Mariae pro mundi pace et pro pace omnium cordium.

3. Hoc modo exopto quoque memoriam venerari Beati Iosephmariae, qui Sanctae Mariae de Pace hanc ecclesiam dicatam voluit, ubi sacrae eius exuviae conditae sunt.

4. Sollemni initium Iubilaei in ecclesia praelatitia celebrabitur die Nativitatis Domini, 25 decembris 1999.


Datum Romae, ex Aedibus Curiae Praelatitiae, die 8 mense decembri, anno 1999, in sollemnitate Immaculatae Conceptionis B. V. Mariae.


† Xaverius Echevarría


Thomas G. Bohlin
Curiae Praelatitiae Cancellarius


Reg. Gen. R. lib. V pag. 84


Herramientas
 Archivo
Versión para imprimir 
Descargar a Palm 
Enviar a un amigo 
Enlaces útiles
Santa Sede
Opus Dei
Escritos del Fundador del Opus Dei
San Josemaría Escrivá, Fundador del Opus Dei
 
 
 
Romana - Boletín de la Prelatura de la Santa Cruz y Opus Dei
Redacción: V.le Bruno Buozzi 73 - 00197 Roma | redazione@romana.org
Administración:es@romana.org
© es.romana.org · Aviso legal · Política de privacidad y cookies