Opus Dei. Boletín RomanaBoletín de la Prelatura de la Santa Cruz y Opus Dei

english
| español | français | italiano    
Si desea leer la versión completa de Romana,    
puede suscribirse a la edición en papel    
EditorialSanta SedePreladoSobre el fundador del Opus DeiBeato ÁlvaroNoticiasIniciativasIn PaceEstudio
Inicio - Mapa del web | Suscripciones - Búsqueda Servicio de noticias


33 • Julio - Diciembre 2001 • Pág. 157
 
 
 
 •  De la Santa Sede
 

Congregación para las Causas de los Santos: Decreto sobre el carácter extraordinario de una curación atribuida al Beato Josemaría Escrivá de Balaguer (20-XII-2001)

CONGREGATIO DE CAUSIS SANCTORUM

ROMANA et MATRITENSIS
CANONIZATIONIS BEATI
Iosephmariae Escrivá de Balaguer
SACERDOTIS FUNDATORIS SOCIETATIS SACERDOTALIS SANCTAE CRUCIS ET OPERIS DEI (1902-1975)

DECRETUM SUPER MIRACULO


Beatus losephmaria Escrivá de Balaguer natus est Barbastri in Hispania die 9 Ianuarii anno 1902. Sacrum presbyteratus ordinem anno 1925 Caesaraugustae recepit. Divina ductus impulsione die 2 Octobris anno 1928 Opus Dei condidit, cunctis ita christifidelibus viam sternens ad sanctitatem in mundo prosequendam apostolatumque exercendum, in fideli nempe adimpletione laboris cuiusque professionalis omniumque dierum officiorum. Egregia sanctitatis fama praestans, pie e vita migravit Romae die 26 Iunii anno 1975. Summus Pontifex Ioannes Paulus II die 17 mensis Maii anno 1992 in Petriana Area eum in Beatorum numerum rettulit.

Etiam post sollemnem beatificationem prodigiosae salutis restitutiones haud paucae Beati losephmariae intercessioni tributae sunt, quas inter sanatio rapidissima, completa et duratura Doctoris Emmanuelis Nevado Rey, medici traumatologi annorum 60, a morbo quem Collegium Medicorum Congregationis de Causis Sanctorum his verbis descripsit: «cancerizatio radiodermitis chronicae gravis, quae in tertio stadio inveniebatur neque in pristinum restitui poterat», in manibus, per annos triginta progredientem. Idem Collegium statuit morbi prognosim fuisse infaustam, nullumque medicum remedium in casu fuisse adhibitum.

Qua super mira sanatione, quae mense Novembri anno 1992 in loco dicto Almendralejo (in Hispania) evenit, instructa est Inquisitio dioecesana apud Curiam Archiepiscopalem Emeritensem Augustanam-Pacensem a die 12 mensis Maii anno 1994 usque ad diem 4 mensis Iulii eiusdem anni. Cuius Inquisitionis iuridica forma et vis agnitae sunt per decretum huius Congregationis die 26 mensis Aprilis anno 1996.

Servato iuris ordine, idem prodigialis eventus propositus est in primis examini Collegii Medicorum apud eandem Congregationem instituti. Cuius sodales congregati in coetu diei 10 mensis Iulii anno 1997 praeter naturae vires et modum praefatam sanationem contigisse unanimo consensu affirmaverunt. Deinde eadem sanatio disceptationi theologicae est subiecta die 9 mensis Ianuarii anno 1998 in Congressu Peculiari Consultorum Theologorum. Postea de ipsa hac re actum est die 21 mensis Septembris anno 2001 in Sessione Ordinaria Patrum Cardinalium et Episcoporum, Ponente Em.mo ac Rev.mo Cardinali Pio Laghi, in Palatio Apostolico coadunatorum. Et in utroque Coetu, dubio proposito, num de miraculo constaret, Beati Iosephmariae Escrivá de Balaguer intercessione a Deo patrato, astantes omnes suffragium protulerunt affirmativum.

Facta demum de hisce omnibus rebus Summo Pontifici Ioanni Paulo II per subscriptum Cardinalem Praefectum accurata relatione, Sanctitas Sua, vota Congregationis de Causis Sanctorum excipiens rataque habens, mandavit ut decretum de praedicta mira sanatione conscriberetur.

Quod cum rite esset factum, accitis ad Se hodierna die Cardinalibus infrascripto Praefecto necnon Causae Ponente, meque Antistite a Secretis Congregationis ceterisque de more convocandis eisque astantibus, Beatissimus Pater declaravit: Constare de miraculo a Deo patrato, intercedente Beato Iosephmaria Escrivá de Balaguer, Sacerdote, Fundatore Societatis Sacerdotalis Sanctae Crucis et Operis Dei, videlicet de rapidissima ac perfecta stabilique sanatione Doctoris Emmanuelis Nevado Rey a «cancerizzazione di radiodermite cronica grave al 3º stadio, in fase di irreversibilità».

Voluit autem Sanctitas Sua ut hoc decretum publici iuris fieret et in acta Congregationis de Causis Sanctorum referretur.

Datum Romae, die 20 mensis Decembris a. D. 2001.

IOSEPHUS Card. SARAIVA MARTINS
Praefectus


+ EDUARDUS NOWAK
Archiep. tit. Lunensis
a Secretis


Herramientas
 Archivo
Versión para imprimir 
Descargar a Palm 
Enviar a un amigo 
Enlaces útiles
Santa Sede
Opus Dei
Escritos del Fundador del Opus Dei
San Josemaría Escrivá, Fundador del Opus Dei
 
 
 
Romana - Boletín de la Prelatura de la Santa Cruz y Opus Dei
Redacción: V.le Bruno Buozzi 73 - 00197 Roma | redazione@romana.org
Administración:es@romana.org
© es.romana.org · Aviso legal · Política de privacidad y cookies