envelope-oenvelopebookscartsearchmenu

Algunos Decretos


Decreto de nombramiento del Vicario de la Delegación de Sudáfrica:

Nos Dr. D. XAVERIUS ECHEVARRÍA
Dei et Apostolicæ Sedis gratia Prælatus
Sanctæ Crucis et Operis Dei

D E C R E T U M

Præsentibus his litteris te, Rev.dum D.num D.rem Emmanuelem Albertum Nogueira da Costa Graça, ad quinquennium nominamus atque constituimus Vicarium Nostrum pro Delegatione Africæ Meridionalis, cum omnibus et singulis iuribus et obligationibus huic officio adnexis.

Dum enixas preces effundimus ut Deus tibi in huiusmodi munere ad suam gloriam et Ecclesiæ bonum propitius adsit, Nostram benedictionem in Domino tibi libentissime impertimus.

Datum Romæ, ex Aedibus Curiæ Prælatitiæ, die 25 mense novembri, anno 1998.

+ Xaverius Echevarría

Thomas G. Bohlin
Curiæ Prælatitiæ Cancellarius

Reg. Gen. R. lib. V pag. 76

Romana, Nº 27, Julio-Diciembre 1998, p. 254.