envelope-oenvelopebookscartsearchmenu

Decreto para la celebración de San Josemaría en la Diócesis de Roma

Decreto de la Congregación para el Culto Divino y la Disciplina de los Sacramentos para la celebración de San Josemaría como memoria ad libitum en la Diócesis de Roma (20-V-2008).

CONGREGATIO DE CULTU DIVINO
ET DISCIPLINA SACRAMENTORUM

Prot. N. 519/08L

ALMAE URBIS ROMANAE

Instante Eminentissimo Domino Camillo Ruini, Vicario Suae Sanctitatis Almae Urbis Romanae, litteris die 13 maii 2008 datis, vigore facultatum huic Congregationi a Summo Pontifice BENEDICTO XVI tributarum, perlibenter concedimus ut celebratio Sancti Iosephmariae Escrivá de Balaguer, presbyteri, in Calendario proprio Vicariatus Almae Urbis Romanae, gradu memoriae ad libitum, die 26 iunii, peragi valeat.

Contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Ex aedibus Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, die 20 maii 2008.

X
FRANCISCUS Card. ARINZE
Praefectus

XAlbertus Malcolmus Ranjith
Archiepiscopus a Secretis

Romana, Nº 46, Enero-Junio 2008, p. 52.