envelope-oenvelopebookscartsearchmenu

Decreto de la Congregación para el Culto Divino y la Disciplina de los Sacramentos por el que se aprueban los textos de la Misa de San Josemaría Escrivá de Balaguer en estonio y tagalo (11-VIII-2008)

CONGREGATIO DE CULTU DIVINO
ET DISCIPLINA SACRAMENTORUM


Prot. N. 424/08/L

SANCTAE CRUCIS ET OPERIS DEI

Instante Excellentissimo ac Reverendissimo Domino Xaverio Echevarría, Prelato Sanctae Crucis et Operis Dei, litteris die 29 martii 2008 datis, vigore facultatum huic Congregationi a Summo Pontifice BENEDICTOXVI tributarum, textum estoniensem et tagalog Missae in honorem sancti Iosephmariae Escrivá de Balaguer, presbyteri, prout in adiectis exstat exemplaribus, perlibenter approbamus seu et confirmamus.

In textu imprimendo mentio fiat de approbatione seu confirmatione ab Apostolica Sede concessa. Eiusdem insuper textus impressi duo exmplaria ad hanc Congregationem transmittantur.

Contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Ex aedibus Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, die 11 augusti 2008.

XAlbertus Malcolmus Ranjith
Archiepiscopus a Secretis

XFranciscus B. Trân Van kha
Officio Praepositus

Romana, Nº 47, Julio-Diciembre 2008, p. 240.