envelope-oenvelopebookscartsearchmenu

Decretos

Decreto de nombramiento del vicario de la quasi-región de El Salvador:


Nos Dr. D. XAVERIUS ECHEVARRIA
Dei et Apostolicæ Sedis gratia
Prælatus
D E C R E T U M


Præsentibus his litteris te, Rev.dum D.num D.rem Carolum Torrijos Román, nominamus atque constituimus Vicarium Nostrum pro Quasi-Regione Salvatoriæ, cum omnibus et singulis iuribus et obligationibus huic officio adnexis.

Dum enixas preces effundimus ut Deus tibi in huiusmodi munere ad suam gloriam et Ecclesiæ bonum propitius adsit, Nostram benedictionem in Domino tibi libentissime impertimus.

Datum Romæ, ex Ædibus Curiæ Prælatitiæ, die 15 mense ianuario anno 2015.

+ XAVERIUS ECHEVARRÍA
Prælatus Operis Dei

Rev.mus D. Dr. Ernestus Burkhart
Curiæ Prælatitiæ Cancellarius
Reg. Gen. R. lib. VI pag. 57

000

Decreto de nombramiento del vicario de la Delegación de Asia Oriental:
Nos Dr. D. XAVERIUS ECHEVARRIA
Dei et Apostolicæ Sedis gratia
Prælatus
D E C R E T U M

Præsentibus his litteris te, Rev.dum D.num D.rem Iosephum Gabrielem Buzzo Sarlo, nominamus atque constituimus Vicarium Nostrum pro Delegatione Asiæ Orientalis, cum omnibus et singulis iuribus et obligationibus huic officio adnexis.

Dum enixas preces effundimus ut Deus tibi in huiusmodi munere ad suam gloriam et Ecclesiæ bonum propitius adsit, Nostram benedictionem in Domino tibi libentissime impertimus.

Datum Romæ, ex Ædibus Curiæ Prælatitiæ, die 19 mense iunio anno 2015.

+ XAVERIUS ECHEVARRÍA
Prælatus Operis Dei

Rev.mus D. Dr. Ernestus Burkhart
Curiæ Prælatitiæ Cancellarius
Reg. Gen. R. lib. VI pag. 60

Romana, Nº 60, Enero-Junio 2015, pag. 59.