envelope-oenvelopebookscartsearchmenu

Decretos

Con fecha 15 de enero de 2015, el prelado del Opus Dei, S.E.R. Mons. Javier Echevarría, ha erigido la quasi-región de El Salvador, anteriormente delegación perteneciente a la región de América Central Septentrional, mediante el siguiente decreto:

Nos Dr. D. XAVERIUS ECHEVARRIA
Dei et Apostolicæ Sedis gratia
Prælatus
D E C R E T U M

Perspectis nn.150 et 152, §1 Codicis iuris particularis Operis Dei.
Quo aptius provideatur curæ laboris apostolici Prælaturæ, de Consilii Generalis atque Assessoratus Centralis consensu, detracta parte territorii Salvatoriæ quæ ad interim ad Regionem Americæ Centralis Septentrionalis pertinebat, decreto hoc nostro:
Statuimus ut praedicta haec Regio territoria complectatur Guatimalæ et Honduræ.
Pariterque,
Novam erigimus Praelaturæ circumscriptionem, nempe Quasi-Regionem Salvatoriæ a Nobis dependentem, eiusdem Nationis territorium comprehendat et in civitate Sancti Salvatoris sedem habeat.
Datum Romæ, ex Ædibus Curiæ Prælatitiæ, die 15 mense ianuario anno 2015.

+ XAVERIUS ECHEVARRÍA
Prælatus Operis Dei

Rev.dus D. Dr. Ioseph Antonius Araña
Curiæ Prælatitiæ Notarius
Reg. Gen. R. lib. VI pag. 57

000

Con fecha 2 de junio de 2015, el prelado del Opus Dei, S.E.R. Mons. Javier Echevarría, ha erigido la quasi-región de Uruguay, mediante el siguiente decreto:


Nos Dr. D. XAVERIUS ECHEVARRÍA
Dei et Apostolicæ Sedis gratia
Prælatus
D E C R E T U M

Cum Delegatio Uruguaiæ, a Prælato dependens, eum progressionis gradum attigerit, qui requiritur ut in Quasi-Regionem erigatur.
Perspectis nn. 150 et 152, §1 Codicis iuris particularis Operis Dei.
De Consilii Generalis atque Assessoratus Centralis consensu, Prælaturæ Quasi-Regionem Uruguaiæ erigo atque erectam declaro.
Datum Romæ, ex Ædibus Curiæ Praelatitiæ, die 2 mense iunii, anno 2015.

+ XAVERIUS ECHEVARRÍA
Prælatus Operis Dei

Rev.mus D. Dr. Ernestus Burkhart
Curiæ Prælatitiæ Cancellarius
Reg. Gen. R. lib. VI p. 59

Romana, Nº 60, Enero-Junio 2015, pag. 44-45.