envelope-oenvelopebookscartsearchmenu

Erección de circunscripciones

Decreto del 7 de septiembre de 2016 con el que el prelado del Opus Dei, S.E.R. Mons. Javier Echevarría, erigió la delegación de Finlandia y Estonia. Hasta la fecha, ambos territorios conformaban la delegación de los Países Bálticos junto con Lituania y Letonia.


Nos Dr. D. XAVERIUS ECHEVARRIA


Dei et Apostolicæ Sedis gratia


Prælatus

D E C R E T U M

Perspectis nn. 152, §2 et 154 Codicis iuris particularis Operis Dei.


    Quo aptius provideatur curæ laboris apostolici Prælaturæ, auditis Consilio Generali et Assessoratu Centrali, detracta parte territorii Finniæ et Esthoniæ quæ ad interim ad Delegationem Nationum Balticarum pertinebant, decreto hoc nostro:


Statuimus ut prædicta hæc Delegatio territoria complectatur Lithuaniæ et Lethoniæ.

            Pariterque,


Novam erigimus Prælaturæ circumscriptionem, nempe Delegationem Finniæ et Esthoniæ a Nobis dependentem, quæ earundem Nationum territoria comprehendat et in civitate Helsinkii sedem habeat.

            Datum Romæ, ex Ædibus Curiæ Prælatitiæ, die 7 mense setembri anno 2016.

---


Rev.dus D. Dr. Ioseph Antonius Araña


Curiæ Prælatitiæ Notarius


Reg. Gen. R. lib. VI pag. 63

Romana, Nº 63, Julio-Diciembre 2016, pag. 302.